monumenta.ch > Augustinus > 17
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 4, XVI <<<     >>> XVIII

Caput XVII SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1 An forte dicunt, quod deam Victoriam Iuppiter mittat atque illa tamquam regi deorum obtemperans ad quos iusserit veniat et in eorum parte considat? Hoc vere dicitur non de illo Iove, quem deorum regem pro sua opinione confingunt, sed de illo vero rege saeculorum, quod mittat non Victoriam, quae nulla substantia est, sed angelum suum et faciat vincere quem voluerit; cuius consilium occultum esse potest, iniquum non potest.
2 Nam si victoria dea est, cur non deus est et triumphus, et victoriae iungitur vel maritus vel frater vel filius? Talia quippe isti de diis opinati sunt, qualia si poetae fingerent atque a nobis exagitarentur, responderent isti ridenda esse figmenta poetarum, non veris adtribuenda numinibus; et tamen se ipsi non ridebant, cum talia deliramenta non apud poetas legebant, sed in templis colebant.
3 Iovem igitur de omnibus rogarent, ei uni tantummodo supplicarent. Non enim, quo misisset Victoriam, si dea est et sub illo rege est, posset ei audere resistere et suam potius facere voluntatem.